Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 9.6.5 Cic. Fam. 9.7.2 (English) >>Cic. Fam. 9.8.1

Scr. Romae ex. m. Maio a. 708 (46). CICERO VARRONI 9.7.1 cenabam apud Seium, cum utrique nostrum redditae sunt a te litterae. mihi vero iam maturum videtur ; nam quod ante calumniatus sum, indicabo malitiam meam ; volebam prope alicubi esse, si quid bonae salutis, σύν τε δύ' ἐρχομένω ; nunc quoniam confecta sunt omnia, dubitandum non est quin equis viris. nam ut audivi de L. Caesare filio, mecum ipse: qui/d hic mihi faciét patri?
itaque non desino apud istos, qui nunc dominantur, cenitare.
9.7.2 quid faciam? tempori serviendum est. sed ridicula missa, praesertim cum sit nihil quod rideamus: Africa terribili tremit horrida terra tumultu.
itaque nullum est ἀποπροηγμένον quod non verear. sed quod quaeris, quando, qua, quo, nihil adhuc scimus. istuc ipsum de Baiis, non nulli dubitant an per Sardiniam veniat ; illud enim adhuc praedium suum non inspexit nec ullum habet deterius, sed tamen non contemnit. ego omnino magis arbitror per Siciliam Veliam, <sed iam> sciemus ; adventat enim Dolabella. Eum puto magistrum fore. πολλοὶ μαθηταὶ κρείσσονες διδασκάλων.
sed tamen, si sciam quid tu constitueris', meum consilium accommodabo potissimum ad tuum ; qua re exspecto tuas litteras.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 9.6.5 Cic. Fam. 9.7.2 (English) >>Cic. Fam. 9.8.1

Powered by PhiloLogic